3.43
reportare. Ergo illam rem populi, id
est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate
unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod
est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa
praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam,
omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo
magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res
publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse.
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane
nullam esse rem publicam.
ch. 32
3.44
Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam,
quo pergat oratio. [Note] Vides igitur ne illam quidem,
quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici
rem publicam. [Note] Sic plane iudico. [Note] Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum
bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt?
-- --
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara
oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea
nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime
vero, Laelius, quoniam quidem populi res non
erat. [Note] Quid? cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset
ipsa libertas? [Note] Populi nulla res erat, immo vero
id populus egit, ut rem suam recuperaret.
ch. 33